- ESCALONA
- ESCALONAnomen Ducalis in Hispania Familiae, ex Gironis, et Pachecis oriundae, de quibus infra. Ioh. enim Pachecus, March. de Villena, et D. de Escalona, cum duos haberet filios, primogenitus Pacheci servavit nomen, et Duces de Escalona prosevit; alter fil. Petrus, a matre Portocarreri accepit nomen, et ex se Marchiones Villae Novae dedit. Itaque Ioh. Ferdinando Pacheco D. de Escalona, et Mariâ Portocarterâ genitus Didacus I. Pachecus obiit A. C. 1559 pater ex Iohann Henricia Didaci II. qui ex Luisa de Cabrera et Bobadilla, genuit Franciscum Pachecum de Cabrera et Bobadilla, Ducem de Escalona, defunctum A. C. 1574. quo, et Iohannâ Toletanâ quae obiit A. C. 1595. natus Ioh. Fernandez, defunctus A. C. 1615. ex Seraphina Bragantina reliquit Philippum Ioh. Balthasarum D. de Escalona Com. de S. Stephano, et Xiqvena (cui uxor obtigit Catharina de Zuniga de Peneranda) Didacum Lopezium (maritum Luisae Bernardae March. de Moya,) Franciscum et Catharinam, cum Iohanna. Vode Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 40.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.